| Extant certe et apud Italas gentes vestigia eius in | 30.12.1 |
| XII tabulis nostris aliisque argumentis, quae priore | |
| volumine exposui. DCLVII demum anno urbis Cn. Cornelio | |
| Lentulo P. Licinio Crasso cos. senatusconsultum factum | |
| est, ne homo immolaretur, palamque fit, in tempus il<l>ut | 5 |
| sacra prodigiosa celebrata. Gallias utique possedit, et | 13.1 |
| quidem ad nostram memoriam. namque Tiberii Caesaris | |
| principatus sustulit Druidas eorum et hoc genus vatum | |
| medicorumque. se<d> quid ego haec commemorem in arte | |
| oceanum quoque transgressa et ad naturae inane per- | 5 |
| vecta? Britannia hodieque eam adtonita celebrat tantis | |
| caerimoniis, ut dedisse Persis videri possit. adeo ista | |
| toto mundo consensere, quamquam discordi et sibi ignoto. | |
| nec satis aestimari potest, quantum Romanis debeatur, | |
| qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere reli- | 10 |
| giosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum. |