| Sine dubio illic orta in Perside a Zoroastre, ut | 30.3.1 |
| inter auctores convenit. sed unus hic fuerit an postea | |
| et alius, non satis constat. Eudoxus, qui inter sapien- | |
| tiae sectas clarissimam utilissimamque eam intellegi voluit, | |
| Zoroastren hunc sex milibus annorum ante Platonis mor- | 5 |
| tem fuisse prodidit; sic et Aristoteles. Hermippus, | 4.1 |
| qui de tota ea arte diligentissime scripsit et viciens C | |
| milia versuum a Zoroastre condita indicibus quoque volu- | |
| minum eius positis explanavit, praeceptorem, a quo insti- | |
| tutum diceret, tradidit Agonacen, ipsum vero quinque | 5 |
| milibus annorum ante Troianum bellum fuisse. mirum hoc | |
| in primis, durasse memoriam artemque tam longo aevo, | |
| <non> commentariis intercedentibus, praeterea nec claris nec | |
| continuis successionibus custoditam. quotus enim quisque | 5.1 |
| <h>ominu<m> auditu saltem cognitos habet, qui soli nominan- | |
| tur, Apusorum et Zaratum Medos Babyloniosque Marmarum | |
| et Arabantiphocum aut Ass<y>rium Tarmoendam, quorum | |
| nulla exstant monumenta? maxime tamen mirum est, in | 5 |
| bello Troiano tantum de arte ea silentium fuisse Homero | |
| tantumque operis ex eadem in Ulixis erroribus, adeo ut | |
| <v>e<l> totum opus non aliunde constet, siquidem Protea et | 6.1 |
| Sirenum cantus apud eum non aliter intellegi volunt, Circe | |
| utique et inferum evocatione hoc solum agi. nec postea | |
| quisquam dixit, quonam modo venisset Telmesum, reli- | |
| giosissimam urbem, quando transisset ad Thessalas matres, | 5 |
| quarum cognomen diu optinuit in nostro orbe, aliena genti | |
| Troianis utique temporibus Chironis medicinis contentae et | |
| solo Marte fulminanti. miror equidem Achillis populis | 7.1 |
| famam eius in tantum adhaesisse, ut Menander quoque, | |
| litterarum subtilitati sine aemulo genitus, Thessalam co- | |
| gnominaret famulam complexam ambages feminarum de- | |
| trahentium lunam. Orphea putarem e propinquo <a>r<te>m | 5 |
| primum intulisse ad vicina usque superstition<i>s ac medi- | |
| cinae provectum, si non expers sedes eius tota Thrace | |
| magices fuisset. primus, quod exstet, ut equidem invenio, | 8.1 |
| commentatus est de ea Osthanes Xerxen regem Persa- | |
| rum bello, quod is Graeciae intulit, comitatus ac velut | |
| semina artis portentosae sparsit obiter infecto, quacumque | |
| commeaverat, mundo. diligentiores paulo ante hunc po- | 5 |
| nunt Zoroastren alium Proconnensium. quod certum est, | |
| hic maxime Osthanes ad rabiem, non aviditatem modo | |
| scientiae eius, Graecorum populos egit. quamquam animad- | |
| verto summam litterarum claritatem gloriamque ex ea | |
| scientia antiquitus et paene semper petitam. certe Py- | 9.1 |
| thagoras, Empedocles, Democritus, Plato ad hanc | |
| discendam navigavere exiliis verius quam peregrinationibus | |
| susceptis, hanc reversi praedicavere, hanc in arcanis ha- | |
| buere. Democritus Apollobechen Coptiten et Dardanum | 5 |
| e Phoenice inlustravit voluminibus Dardani in sepulchrum | |
| eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quae | |
| recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam | |
| aeque ac nihil in vita mirandum est; in tantum fides istis | 10.1 |
| fasque omne deest, adeo ut qui cetera in viro probant, | |
| haec opera eius esse infi<t>ientur. sed frustra. hunc enim | |
| maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat. ple- | |
| numque miraculi et hoc, pariter utrasque artes effloruisse, | 5 |
| medicinam dico magicenque, eadem aetate illam Hippo- | |
| crate, hanc Democrito inlustrantibus, circa Peloponnen- | |
| siacum Graeciae bellum, quod gestum est a trecentesimo | |
| urbis nostrae anno. est et alia magices factio a Mose et | 11.1 |
| Ianne et Lotape ac Iudaeis pendens, sed multis milibus | |
| annorum post Zoroastren. tanto recentior est Cypria. | |
| non levem et Alexandri Magni temporibus auctoritatem | |
| addidit professioni secundus Osthanes comitatu eius | 5 |
| exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terra- | |
| rum peragravit. |