LIBER XXX
  Magicas vanitates saepius quidem antecedente 30.1.1
operis parte, ubicumque causae locusque poscebant, co-
arguimus detegemusque etiamnum. in paucis tamen digna
res est, de qua plura dicantur, vel eo ipso quod fraudu-
lentissima artium plurimum in toto terrarum orbe pluri- 5
misque saeculis valuit. auctoritatem ei maximam fuisse
nemo miretur, quandoquidem sola artium tres alias im-
periosissimas humanae mentis complexa in unam se rede-
git. natam primum e medicina nemo dubita<b>it ac specie 2.1
salutari inrepsisse velut altiorem sanctioremque medicinam,
ita blandissimis desideratissimisque promissis addidisse vires
religionis, ad quas maxime etiam nunc caligat humanum
genus, atque, ut hoc quoque su<cc>esserit, miscuisse artes 5
mathematicas, nullo non avido futura de sese sciendi atque
ea e caelo verissime peti credente. ita possessis hominum
sensibus triplici vinculo in tantum fastigii adolevit, ut
hodieque etiam in magna parte gentium praevaleat et in
oriente regum regibus imperet. 10
MCP server: latin-mcp.packhum.org