| Praecordia vocamus uno nomine exta in homine, | 30.42.1 |
| quorum in dolore cuiuscumque partis si catulus lactens | |
| admoveatur adprimaturque his partibus, transire in eum | |
| dicitur morbus, idque exinterato perfusoque vino de- | |
| prehendi vitiato viscere illo, quod doluerit homini, sed | 5 |
| obrui tal<e>s religio est. ii quoque, quos Melitaeos voca- | 43.1 |
| mus, stomachi dolorem sedant adplicati saepius; transire | |
| morbos aegritudine eorum intellegitur, plerumque et morte. | |
| pulmonum quoque vitiis medentur, it<em> mures, maxime | |
| Africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in | 5 |
| cibo sumpti. eadem res et purulentis vel cruentis ex- | |
| creationibus medetur, praecipue vero coclearum | 44.1 |
| cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore | |
| earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque | |
| ita e vino garoque sumi, praecipue Africanas. nuper hoc | |
| conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut | 5 |
| numero inpari sumantur. virus tamen earum gravitatem | |
| halitus facit. prosunt et sanguinem excreantibus dempta | |
| testa tritae in aqua potu. laudatissimae autem sunt Afri- | 45.1 |
| canae—ex iis Iolitanae—, Astypalaeicae, <i>te<m> Siculae | |
| modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, | |
| Baliaricae, quas cavaticas vocant, quoniam in speluncis | |
| nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem | 5 |
| cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et | |
| albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alvum | |
| solvunt, item omnes minutae. contra marinae stomacho | |
| utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi <e> lau- | |
| datis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae. | 10 |
| praeterea sunt quae ἀκέρατοι vocantur, latae, multifariam | 46.1 |
| nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallina- | |
| ceorum ventris membrana, si inveterata e<s>t, inspersa po- | |
| tioni destillationes pectoris et umidam tussim vel recens | |
| tosta lenit. cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis | 5 |
| III si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et | |
| canina cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum | |
| stomachus recreatur. |