| Iocinerum doloribus medetur mustela silvestris | 30.47.1 |
| in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra porcelli | |
| modo inassata, suspiriosis multipeda, ut ter septenae in | |
| Attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne | |
| enim vas nigrescit contactu. quidam torrent sextarium | 5 |
| in patina, donec candidae fiant, tunc melle miscent [alii | |
| centipedam vocant] et ex aqua calida dari iubent in cibo. | |
| cocleae <i>is, quos linquit animus aut quorum alienatur mens | 48.1 |
| aut quibus vertigines fiunt, ex passi cyathis III singulae | |
| contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus | |
| plurimum VIIII; aliqui singulas primo die dedere, sequenti | |
| binas, tertio ternas, quarto II, quinto I; sic et suspiria | 5 |
| emendant et vomicas. esse animal locustae simile sine | 49.1 |
| pennis, quod trixallis Graece vocetur, Latinum nomen non | |
| habeat, aliqui arbitrantur, nec pauci auctores, hoc esse | |
| quod grylli vocentur; ex his XX torreri iubent ac bibi e | |
| mulso contra orthopnoeas. sanguinem expuentibus cocleae, | 5 |
| s<i> qui inlotis protropum infundat vel marina aqua ita de- | |
| coquat et in cibo sumat aut si tritae cum testis suis | |
| sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. vomicas | 50.1 |
| privatim sanat mel, in quo apes sint demortuae. sangui- | |
| nem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis con- | |
| bustus, adiecto flore Punici mali ex parte dimidia, item | |
| cotoneorum liliorumque isdem portionibus, potus mane | 5 |
| atque vesperi e vino, si febres absint, si minus, ex aqua, | |
| in qua cotonea decocta sint. |