| Gravissimum vitium a<l>vi ileos appellatur. huic | 30.59.1 |
| resisti aiunt discerpti vespertilionis sanguine, etiam inlito | |
| ventre subveniri. sistit alvum coclea sicut diximus in | |
| suspiriosis temperata, item cinis earum, quae vivae cre- | |
| matae sint, potus ex vino austero, gallinaceorum iocur | 5 |
| assum aut ventriculi membrana, quae abici solet, invete- | |
| rata admixto papaveris suco—alii recentem torrent ex | |
| vino bibendam—, ius perdicum et per se ventriculus | 60.1 |
| contritus ex vino nigro, item palumbis ferus ex posca | |
| decoctus, lien pecudis tostus et in vino tritus, fimum | |
| columbinum cum melle inlitum, ossifragi venter arefactus | |
| et potus, iis, qui cibos non conficiant, utilissimus, vel si | 5 |
| manu tantum teneant capientes cibum. quidam adalligant | |
| ex hac causa, sed continuare non debent, maciem enim | |
| facit. sistit et anatum mascularum sanguis. inflationes | 61.1 |
| discutit coclearum cibus, tormina lien ovium tostus atque | |
| e vino potus, palumb<i>s ferus ex posca decoctus, adips | |
| otidis ex vino, cinis ibide sine pennis cremata potus. | |
| quod praeterea traditur in torminibus, mirum est, anate | 5 |
| adposita ventri transire morbum anatemque emori. tor- | 62.1 |
| mina et melle curantur, in quo s<i>nt apes inmortuae, de- | |
| cocto. coli vitium efficacissime sanatur ave galerita assa | |
| in cibo sumpta. quidam in vase novo cum plumis exuri | |
| iubent conterique in cinerem, bibi ex aqua coclearibus | 5 |
| ternis per quadriduum, quidam cor eius adalligari femini; | |
| alii<s> recens tepensque adhuc devoratur. consularis Aspre- | 63.1 |
| natum domus est, in qua alter e fratribus colo liberatus | |
| est ave hac in cibo sumpta et corde eius armilla aurea | |
| incluso, alter sacrificio quodam facto crudis laterculis ad | |
| formam camini atque, ut sacrum peractum est, obstructo | 5 |
| sacello. unum est ossifrago intestinum mirabili natura | |
| omnia devorata conficienti; huius partem extremam ad- | |
| alligatam prodesse contra colum constat.—Sunt occulti | 64.1 |
| interaneorum morbi, de quibus mirum proditur. si catuli, | |
| priusquam videant, adplicentur triduo stomacho maxime | |
| ac pectori et ex ore aegri suctum lactis accipiant, transire | |
| vim morbi, postremo exanimari dissectisque palam fieri | 5 |
| aegri causas; mo<n>e<n>t humari debere eos obrutos terra. | |
| Magi quidem vespertilionis sanguine contacto ventre in | |
| totum annum caveri tradunt aut in dolore, si quis aquam | |
| <t>er pedes <e>luens haurire sustineat. |