| Murino fimo contra calculos inlinere ventrem | 30.65.1 |
| prodest. irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite | |
| percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam | |
| reddat. haec caro ad hunc modum occis<i> stillicidi<um> | |
| vesicae emendat, item suffitus ex eodem. quod si urinam | 5 |
| in se reddiderit, eos, qui carnem comederint, stranguriae | |
| morbum contrahere traditur. iubent et vermes terrenos | 66.1 |
| bibi ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel | |
| cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis | |
| III tritasque in vini cyatho bibi, sequenti die II, tertio | |
| die I, ut stillicidium urinae emendent, testarum vero in- | 5 |
| anium cinerem ad calculos pellendos, item hydri iocur | |
| bibi vel scorpionum cinerem aut in pane sumi [vel si | |
| quis ut locusta edit], lapillos, qui in gallinaceorum vesica | 67.1 |
| aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et potioni | |
| inspergi, item membranam e ventriculo gallinacei aridam | |
| vel, si recens sit, tosta<m>, fimum quoque palumbinum in | |
| faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicae, | 5 |
| similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto | |
| mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus III, e | |
| nido hirundinum g<laeba>m dilut<a>m aqua calida, ossifragi | 68.1 |
| ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum | |
| vel ipsius discoctae ius. turdos quoque edisse cum bacis | |
| myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam | |
| oniscon bibisse et in vesicae doloribus decoctum agni- | 5 |
| norum pedum. alvum ciet gallinaceorum discoctorum | |
| ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto | |
| melle subditum. |