Sedis vitiis efficacissima sunt oesypum—quidam 30.69.1
adiciunt pomphol<yge>m et rosaceum—, canini capitis cinis,
senecta serpentis ex aceto, si rhagades sint, cinis fimi
canini candidi cum rosaceo—aiunt inventum Aesculapii
esse eodemque et verrucas efficacissime tolli—, murini 5
fimi cinis, adeps cygni, adeps bovae. procidentia ibi sucus
coclearum punctis evocatus inlita repellit. adtritis me- 70.1
detur cinis muris silvatici cum melle, fel irenacei cum
vespertilionis cerebro et canino lacte, adeps anserinus
cum cerebro et alumine et oesypo, fimum columbinum
cum melle, condylomatis privatim araneus dempto capite 5
pedibusque infricatus, ne acria perurant, adeps anserinus
cum cera Punica, cerussa, rosaceo, adeps cygni. hic et
haemorroidas sanare dic<i>tur. ischiadicis cocleas crudas 71.1
tritas cum vino Am<m>ineo et pipere potu prodesse dicunt,
lacertam viridem in cibo ablatis pedibus, interaneis, capite;
sic et stelionem adiectis huic papaveris nigri obolis III;
ruptis, convulsis fel ovium cum lacte mulierum. veren- 72.1
dorum formicationibus verrucisque medetur arietini pul-
monis inassati sanies, ceteris vitiis vellerum eius vel sordi-
dorum cinis ex aqua, sebum ex omento pecudis, praecipue
a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex 5
aqua frigida, carnes pecudis combustae ex aqua, mulae
ungularum cinis, dentis caballini contusi farina inspersa,
testibus vero farina ex ossibus cani<n>i capitis sine carne
tusis. si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam
in remedio esse tradunt. taetris ibi ulceribus et manan- 73.1
tibus auxiliantur canini capitis recentes cineres, cocleae
parvae, latae contritae ex aceto, senectus anguium ex
aceto vel cinis eius, mel, in quo apes sint inmortuae,
cum resina, cocleae nudae, quas in Africa gigni dixi- 5
mus, tritae cum turis polline et ovorum albo; XXX die
resolvunt; aliqui pro ture bulbum admiscent. hydrocelicis 74.1
stelionis mire prodesse tradunt capite, pedibus, interaneis
ademptis relicum corpus inassatum—in cibo id saepius
datur—, sicut ad urinae incontinentiam caninum adipem
cum alumine sc<h>is<t>o fabae magnitudine, cocleas Africanas 5
cum sua carne et testa crematas poto cinere, anserum III
linguas inassatas in cibo. huius rei auctor est Anaxilaus.
a<t> panos aperit sebum pecudum cum sale tosto, murinum 75.1
fimum admixto turis polline et sandaraca discutit, lacertae
cinis et ipsa divisa inposita, item multipeda contrita ad-
mixta resina terebinthina ex parte tertia—quidam et
sinopidem admiscent—, cocleae contusae per se, cinis 5
inanium coclearum cerae mixtus. discussoriam vim habet
fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut
avenacia inlitum. cantharides mixtae calce panos scalpelli
vice auferunt, inguinum tumorem cocleae minutae cum
melle inlitae leniunt. 10