| Varices ne nascantur, lacertae sanguine pueris | 30.76.1 |
| crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. podagras lenit oesypum | |
| cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum, quod li- | |
| quidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo, | |
| mures dissecti inpositi, sanguis mustelae cum plantagine | 5 |
| inlitus et vivae combustae cinis, ex aceto ac rosaceo si | |
| pinna inlinatur vel si cera et rosaceum admisceatur, fel | |
| caninum ita, ne manu attingatur, sed pinna inlinatur, | |
| fimum gallinarum, vermium terrenorum cinis cum melle | |
| ita, ut tertio die solvantur. aliqui ex aqua inlinere ma- | 77.1 |
| lunt, alii ipsos acet<abuli> mensura cum mellis cyathis III, | |
| pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere | |
| dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem | |
| binae in vino tritae. ea<e>dem inlinuntur cum he<l>xines | 5 |
| herbae suco; quidam ex aceto intrivisse contenti sunt. | |
| sale, qui <un>a cum vipera crematus <sit> in olla nova, sae- | |
| pius sumpto aiunt podagra liberari; utile esse et adipe | |
| viperino pedes perungui. et de miluo adfirmant, si in- | 78.1 |
| veterato tritoque quantum III digiti capiant bibatur ex | |
| aqua aut si pedes sanguine <eius perunguantur. inlinun- | |
| tur et columbarum sanguine> cum urtica vel pennis earum, | |
| cum primum nascentur, tritis cum urtica. quin et fimum | 5 |
| e<a>rum articulorum doloribus inlinitur, item cinis mustelae | |
| aut coclearum, et cum amylo vel tragacantha. incussos | |
| articulos aranei telae commodissime curant. sunt qui | |
| cinere earum uti malint, sicut fimi columbini cinere cum | |
| polenta et vino albo. articulis luxatis praesentaneum est | 79.1 |
| sebum pecudis cum cinere e capillo mulierum. pernioni- | |
| bus quoque inponitur sebum pecudum cum alumine, canini | |
| capitis cinis aut fimi murini. quod si pura sint, ulcera | |
| cera addita ad cicatricem perducunt <soricum> vel glirium | 5 |
| crematorum favilla ex oleo, item muris silvatici cum melle, | |
| vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cocleae, | |
| quae nudae inveniuntur. ulcera omnia pedum sanat cinis | 80.1 |
| earum, quae vivae combustae sint, fimi gallinarum cinis | |
| exulcerationes, columbini fimi ex oleo. adtritus calcia- | |
| mentorum veteris sol<eae> cinis, agninus pulmo et arietis | |
| sanant, dentis caballini contusi farina privatim subluviem, | 5 |
| lacertae viridis sanguis subtrit<o>s et hominum et iumen- | |
| torum pedes sublitus, clavos pedum urina muli mulaeve | |
| cum luto suo inlita, fimum ovium, iocur lacertae viridis | |
| vel sanguis flocco inpositus, vermes terreni ex oleo, ste- | |
| lionis caput cum viticis <foliis> pari modo tritum ex oleo, | 10 |
| fimum columbinum decoctum ex aceto, verrucarum omni<a> | 81.1 |
| gener<a> urina canis recens cum suo luto inlita, fimi canini | |
| cinis cum cera, fimum ovium, sanguis recens murinus | |
| inlitus vel ipse mus divolsus, irenacei fel, caput lacertae | |
| vel sanguis vel cinis totius, membrana senectutis anguium, | 5 |
| fimum gallinae cum oleo ac nitro. cantharid<e>s cum uva | |
| taminia intrita<e> exedunt, sed ita erosas aliis, quae ad per- | |
| sananda ulcera demonstravimus, curari oportet. |