| Nunc praevertemur ad ea, quae totis cor- | 30.82.1 |
| poribus metuenda sunt. | |
| Fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt Magi | |
| domus totius suffitae eo purificataeve contra omnia mala | |
| medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus | 5 |
| genital<e>que eius sub limine ianuae defossum. minus mi- | |
| rentur hoc qui sciunt, foedissimum animalium in quantum | |
| magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginae | |
| nec finis alia quam morte, diutius in fame viventi: septenis | |
| ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus de- | 10 |
| hiscere; hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare | 83.1 |
| adalligatum. <et i>ndi<c>ium in augurio vitalium habent, nam | |
| si <a>eger in<i>ti<o> respondeat e<i>, qui intulerit, a pedibus stanti | |
| interrogantique de morbo, spem vitae certam esse, mori- | |
| turum nihil respondere. adiciunt ut evellatur ex aure | 5 |
| laeva canis, cui non sit alius quam niger colos. Nigidius | 84.1 |
| fugere toto die canes conspectum eius, qui e sue id ani- | |
| mal evellerit, scriptum reliquit. rursus Magi tradunt lym- | |
| phatos sanguinis talpae adspersu resipiscere, eos vero, qui | |
| a nocturnis diis Faunisque agitentur, draconis lingua et | 5 |
| oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis ac | |
| sub diu nocte refrigeratis perunctionibus matutinis vesper- | |
| tinisque liberari. |