| Perfrictionibus remedio esse tradit Nicander | 30.85.1 |
| amphisbaenam serpentem mortuam adalligatam vel pellem | |
| tantum eius, quin immo arbori, quae caedatur, adalligata | |
| non algere caedent<e>s, faciliusque succedere ita. qu<a>e sola | |
| serpentium frigori se committit, prima omnium procedens | 5 |
| et ante cuculi cantum. aliud est cuculo miraculum: quo | |
| quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circum- | |
| scribatur ac vestigium id effodiatur, non gigni pulices, | |
| ubicumque spargatur. |