| Phreneticis prodesse videtur pulmo pecudum cali- | 30.95.1 |
| dus circa caput alligatus. nam muris cerebrum dare potui | |
| ex aqua aut cinerem mustelae vel etiam inveteratas carnes | |
| irenacei quis possit furenti, etiamsi certa sit medicina? | |
| bubonis quidem oculorum cinerem inter ea, quibus pro- | 5 |
| digiose vitam ludificantur, acceperim, praecipueque febrium | |
| medicina placitis eorum renuntiat. namque et in duodecim | 96.1 |
| signa digessere eam sole transmeante iterumque luna, quod | |
| totum abdicandum paucis e pluribus edocebo, siquidem | |
| crematis tritisque cum oleo perungui iubent aegros, cum | |
| geminos transeat sol, cristis et auribus et unguibus galli- | 5 |
| naceorum; si luna, radiis barbisque eorum; si virginem | 97.1 |
| alteruter, hordei granis; si sagittarium, vespertilionis alis; | |
| si leonem luna, tamaricis fronde, et adiciunt sativae; si | |
| aquarium, e buxo carbonibus tritis. ex istis confessa aut | |
| certe verisimilia ponemus, sicuti lethargum olfactoriis ex- | 5 |
| citari et inter ea fortassis mustelae testiculis inveterat<is> | |
| aut iocinere usto. his quoque pulmonem pecudis calidum | |
| circa caput adalligari putant utile. |