| In quartanis medicina clinice propemodum nihil | 30.98.1 |
| pollet. quam ob rem plura eorum remedia ponemus pri- | |
| mumque ea, quae adalligari iubent: pulverem, in quo se | |
| accipiter volutaverit, lino rutilo in linteolo, canis nigri | |
| dentem longissimum. pseudosp<h>ece<m> vocant vespam, quae | 5 |
| singularis volitat; hanc sinistra manu adprehensam sub- | |
| nectunt, alii vero quam quis eo anno viderit primam; | |
| viperae caput abscisum in linteolo vel cor viventi exemptum; | |
| muris rostellum auriculasque summas russeo panno ipsum- | 99.1 |
| que dimittunt; lacertae vivae dextrum oculum effossum, | |
| mox cum capite suo deciso in pellicula caprina scarabaeum, | |
| qui pilas volvit. propter hunc Aegypti magna pars scara- | |
| baeos inter numina colit, curiosa Apionis interpretatione, | 5 |
| qua colligat Solis operum similitudinem huic animali esse, | |
| ad excusandos gentis suae ritus. sed et alios adalligant | 100.1 |
| Magi: cui sunt cornicula reflexa, sinistra manu collectum; | |
| tertium, qui vocatur fullo, albis guttis, dissectum utrique | |
| lacerto adalligant, cetera sinistro: cor anguium sinistra | |
| manu exemptum viventibus, scorpionis caudae IIII articulos | 5 |
| cum aculeo panno nigro ita, ut nec scorpionem dimissum | |
| nec eum, qui adalligaverit, videat aeger triduo, post tertium | |
| circuitum id condat. urucam in linteolo ter lino circum- | 101.1 |
| dant totidem nodis ad singulos dicente, quare faciat, qui | |
| medebitur, limacem in pellicula vel IIII limacum capita | |
| praecisa harundine, multipedam lana involutam, vermi- | |
| culos, ex quibus tabani fiunt, antequam pennas germinent, | 5 |
| alios e spinosis frutectis lanuginosos. quidam ex illis qua- | |
| ternos inclusos iuglandis nucis putamine adalligant. cocleas, | 102.1 |
| quae nudae inveniuntur, stelionem, <cum> incluser<u>nt capsu- | |
| lis, subiciunt capiti et sub decessu febris emittunt. de- | |
| vorari autem iubent cor mergi marini sine ferro exemptum, | |
| inveteratumque conteri et in calida aqua bibi, hirundinum | 5 |
| corda cum melle; alii fimum drachma una in lactis caprini | |
| vel ovilli vel pass<i> cyathis III ante accessiones; sunt qui | |
| totas censeant devorandas. aspidis cutem pondere sexta | 103.1 |
| parte denarii cum piperis pari modo Parthorum gentes | |
| in remedium quartanae bibunt. Chrysippus philosophus | |
| tradidit phryganion adalligatum remedio esse quartanis. | |
| quod esset animal, neque ille descripsit nec nos inveni- | 5 |
| mus qui novisset; demonstrandum tamen fuit a tam gravi | |
| auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi. | |
| cornicis carnes esse et nidum inlinere in longis morbis | |
| utilissimum putant.—Et in tertianis fiat potestas ex- | 104.1 |
| periendi, quoniam miserias copia spei delectat, anne ara- | |
| nei, quem lycon vocant, tela cum ipso in splen<i>o<l>o resinae | |
| ceraeque inposita utrisque temporibus et fronti prosit, aut | |
| ipse calamo adalligatus, qualiter et aliis febribus prodesse | 5 |
| traditur, item lacerta viridis adalligata viva in eo vase, | |
| quod capiat, quo genere et recidivas frequenter abigi | |
| adfirmant. |