| Cicatrices ad colorem reducit pecudum pulmo, | 30.120.1 |
| praecipue ex ariete, sebum ex nitro, lacertae viridis cinis, | |
| vernatio anguium ex vino decocta, fimum columbinum cum | |
| melle, item vitiligines albas ex vino, vitiliginem et can- | |
| tharides cum rutae foliorum II partibus. in sole, donec | 5 |
| formicet cutis, tolerandae sunt, postea fovere oleoque per- | |
| unguere necessarium iterumque inlinere, idque pluribus | |
| diebus facere, caventes exulcerationem altam. ad easdem | 121.1 |
| vitiligines et muscas inlini iubent cum radice <E>upatoria<e>, | |
| gallinarum fimi candidum servatum in oleo vetere cornea | |
| pyxide, vespertilionis sanguinem, fel irenacei ex aqua. | |
| scabiem vero bubonis cerebrum cum aphronitro, sed ante | 5 |
| omnia sanguis caninus sedat, pruritum cocleae minutae, | |
| latae contritae inlitae. |