| Harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt | 30.122.1 |
| corpori evocat mus dissectus inpositus, praecipue vero la- | |
| certa dissecta et vel caput tantum eius contusum cum sale | |
| inpositum, cocleae ex <i>is, quae gregatim folia sectantur, | |
| contusae inpositae <c>u<m> testis et eae, quae manduntur, | 5 |
| exemptae testis, sed cum leporis coagulo efficacissime. | |
| ossa anguium eundem cum coagulo cuiuscumque quadri- | |
| pedis intra tertium diem adprobant effectum. laudantur | |
| et cantharides tritae cum farina hordei. |