| In muliebribus malis membranae e partu | 30.123.1 |
| ovium proficiunt, sicut in capris rettulimus. fimum | |
| quoque pecudum eosdem usus habet. locustarum suffitu | |
| stranguriae maxume mulierum iuvantur. gallinaceorum | |
| testes <si> subinde a conceptu edat mulier, mares in utero | 5 |
| fieri dicuntur. partus conceptos hystricum cinis potus | |
| continet, maturat caninum lacte potum, evocat membrana | |
| e secundis canum, si terram non attigerit, lumbis partu- | |
| rientium <t>actis. fimum murinum aqua pluvia dilutum | 124.1 |
| mammas mulierum a partu tumentes reficit. cinis irena- | |
| ceorum cum oleo perunctarum custodit partus contra | |
| abortus. facilius enituntur quae * * * um anserinum cum | |
| aquae II cyathis sorbuere aut ex utriculo mustelino per | 5 |
| genitale effluentes aquas.—Vermes terreni inliti, ne cer- | 125.1 |
| vicis scapularumque nervi doleant, praestant. graves se- | |
| cundas pellunt in passo poti. iidem per se inpositi mam- | |
| marum suppurationes concocunt et aperiunt extrahuntque | |
| et ad cicatricem perducunt. lac devocant poti cum mulso. | 5 |
| inveniuntur et in gramine vermiculi, qui adalligati collo | |
| continent partum; detrahuntur autem sub partu, alias | |
| eniti non patiuntur; cavendum et ne in terra ponantur. | |
| conceptus quoque causa dantur in potu quini aut septeni. | |
| —Cocleae in cibo sumptae adcelerant partum, item con- | 126.1 |
| ceptum inpositae cum croco. eaedem ex amylo et traga- | |
| cantha inlitae profluvia sistunt. prosunt et purgationibus | |
| sumptae in cibo et vulvam aversam corrigunt cum me- | |
| dulla cervina ita, ut uni cocleae denarii pondus addatur | 5 |
| et cypri. inflationes quoque vulvarum discutiunt exemptae | |
| testis tritae cum rosaceo. ad haec Astypalaeicae maxime | |
| eliguntur. alio modo Africanae binae tritae cum feni | 127.1 |
| Graeci quod III digitis capiatur, addito melle coclearibus | |
| IIII, inlinuntur alvo prius irino suco perunctae. sunt et | |
| minutae loricaeque candidae cocleae passim oberrantes; | |
| hae arefactae sole in tegulis tusaeque in farina<m> miscentur | 5 |
| lomento aequis partibus candoremque et levorem corpori | |
| adferunt. scabendi desideria tollunt minutae et latae cum | |
| polenta.—Viperam mulier praegnans si transcenderit, | 128.1 |
| abortum faciet, item amphisbaenam, mortuam dumtaxat, | |
| nam vivam habentes in pyxide inpune transeunt; etiam | |
| si mortua sit atque adservata, partus faciles praestat. <in> | |
| mortua mirum, si sine adservata transcenderit gravida, | 5 |
| innoxium fieri, si protinus transcendat adservatam.—An- | |
| guis inveterati suffitu menstrua adiuvant. anguium | 129.1 |
| senectus adalligata lumbis faciliores partus facit, protinus | |
| a puerperio removenda. dant et in vino bibendam cum | |
| ture; aliter sumpta abortum facit. baculum, quo angui | |
| rana excussa sit, parturientes adiuvat; trixallidum cinis | 5 |
| inlitus cum melle purgationes, item araneus: qui filum | |
| deducit ex alto, capi debet manu cava tritusque admoveri, | |
| quod, si redeuntem prenderit, inhibebit idem purgationes. | |
| —Lapis aëtites in aquilae repertus nido custodit partus | 130.1 |
| contra omn<e>s abortuum insidias. penna vulturina sub- | |
| iecta pedibus adiuvat parturientes. ovum corvi cavendum | |
| gravidis constat, quoniam transgressis abortum per os | |
| faciat. fimum accipitris in mulso potum videtur fecundas | 5 |
| facere. vulvarum duritias, collectiones adeps anserinus | |
| aut cygni emollit. mammas a partu custodit adeps | 131.1 |
| anseris cum rosaceo et araneo. Phryges et Lycaones | |
| mammis puerperio vexatis invenerunt otidum adipem uti- | |
| lem esse. <i>is, quae vulva strangulentur, et blattas in- | |
| linunt. ovorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus | 5 |
| et cerae stantes mammas servat. putant et ter circum- | |
| ductas ovo perdicis aut * * * non inclinari et, si sorbean- | |
| tur, eadem fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum | |
| anserino adipe perunctis mammis dolores minuere, molas | |
| uteri rumpere, scabiem vulvarum sedare, si cum cimice | 10 |
| trito inlinantur. |