| Vespertilionum sanguis psilotri vim habet, sed | 30.132.1 |
| alis puerorum inlitus non satis proficit, nisi aerugo vel | |
| cicutae semen postea inducatur; sic enim aut in totum | |
| tolluntur pili aut non excedunt lanuginem. idem et ce- | |
| rebro eorum profici putant; est autem duplex, rubens | 5 |
| utique et candidum. aliqui sanguinem et iocur eiusdem | |
| admiscent. quidam in III heminis olei discocunt viperam | 133.1 |
| exemptis ossibus, psilotri vice utuntur, evolsis prius pilis, | |
| quos renasci nolunt. fel irenacei psilotrum est, utique | |
| mixtum vespertilionis cerebro et lacte caprino, item per | |
| se cinis. lacte canis primiparae, <pri>us evolsis pilis vel | 5 |
| nondum natis, perunctae partes alios non sufficiunt. idem | 134.1 |
| evenire traditur sanguine ricini evulsi cani, item hirun- | |
| dinino sanguine vel felle, ovis formicarum. super- | |
| cilia denigrari muscis tritis tradunt; si vero oculi nigri | |
| nascentium placeant, soricem praegnanti edendum; ca- | 5 |
| pilli ne canescant, vermium terrenorum cinere praestari | |
| admixto oleo. |