Infantibus, qui lacte concreto vexantur, praesidio 30.135.1
est agninum coagulum ex aqua potum, aut si coagulato
lacte acciderit, discutitur coagulo ex aceto dato. ad denti-
tiones cerebrum pecoris utilissimum est. ossibus in canino
fimo inventis adustio infantium, quae vocatur siriasis, ad- 5
alligatis emendatur, rame<x> infantium lacertae viridis ad-
motae dormientibus morsu. postea harundini inliga<n>t e<t>
suspendunt in fumo traduntque pariter cum expirante ea
sanari infantem. coclearum saliva inlita infantium oculis 136.1
palpebras corrigit gignitque. ramicosis coclearum cinis
cum ture ex ovi albo s<pe>c<ill>o inlitus per dies XXX me-
detur. inveniuntur in corniculis coclearum harenaceae
duritiae; hae dentitionem facilem praestant adalligatae. 5
coclearum inanium cinis cerae mixtus procidentium inter-
aneorum partes extremas prohibet; oportet autem cineri
misceri saniem punctis emissam <ant>e. cerebrum viperae 137.1
inligatum pellicula dentitiones adiuvat. idem valent et
grandissimi dentes serpentium. fimum corvi lana adalli-
gatum infantium tussi medetur.—Vix est serio conplecti
quaedam, non omittenda tamen, quia sunt prodita. ramici 5
infantium lacerta mederi iubent. marem hanc prendi; in-
tellegi e<o>, quod sub cauda unam cavernam habeat. id 138.1
agendum, ut per aur<e>um <v>e<l> argent<e>um cl<au>strum mordeat
vitium; tum in calice novo inligat<am> in fumo poni. urina
infantium cohibetur muribus elixis in cibo datis. scara-
baeorum cornua grandia denticulata adalligata iis amuleti 5
naturam obtinent. bovae capiti lapillum inesse tradunt, 139.1
quem ab ea expui, si necem timeat; inopinantis praeciso
capite exemptum adalligatumque mire prodesse dentitioni.
item cerebrum eiusdem ad eundem usum adalligari iubent
et limacis lapillum sive ossiculum; invenitur in dorso. 5
magnifice iuvat et ovis cerebrum gingivis inlitum, sicut
aures adeps anserinus cum ocimi suco inpositus. sunt
vermiculi in spinosis herbis asperi, lanuginosi; hos ad-
alligatos protinus mederi tradunt infantibus, si quid ex
cibo haereat. 10