| Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum | 3.31.1 |
| quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo | |
| ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano im- | |
| perio iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali monti- | |
| bus Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, virorum morumque | 5 |
| dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda | |
| breviterque Italia verius quam provincia. in ora regio | 32.1 |
| Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum, Verno- | |
| dubrum, oppida Illiber<is>, magnae quondam urbis tenue | |
| vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Atax, e Pyrenaeo | |
| Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum | 5 |
| colonia XII p. a mari distans, flumina Araris, Liria. oppida | |
| de cetero rara praeiacentibus stagnis: Agatha quondam | 33.1 |
| Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atque ubi | |
| Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum ferti- | |
| lissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Leman- | |
| num lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso | 5 |
| torrentes Isaram et Druantiam. Libica appellantur duo | |
| eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Meta- | |
| pinum, tertium idemque amplissimum Massalioticum. sunt | |
| auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse. | |
| ultra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insigne<s>, | 34.1 |
| stagnum Mastromela, oppidum Maritima Avaticorum, super- | |
| que Campi Lapidei, Herculis proeliorum memoria, regio | |
| Anatiliorum et intus Dexivatium Cavarumque; rursus a mari | |
| Tricorium et intus Tritollorum Vocontiorumque et Sego- | 5 |
| vellaunorum, mox Allobrogum. at in ora Massilia Grae- | |
| corum Phoc<a>eensium foederata, promunturium Zao, Citha- | |
| rista portus, regio Camactulicorum, dein Suelteri supraque | |
| Verucini. in ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum | 35.1 |
| Iuli Octavanorum colonia, quae Pacensis appellatur et Classica, | |
| amnis <nom>ine Argenteus, regio Oxubiorum Ligaunorumque, | |
| super quos Suebri, Quariates, Adunicates. at in ora oppi- | |
| dum Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex | 5 |
| Alpium monte Caenia profusus. |