| In mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeter- | 3.36.1 |
| rae Septimanorum, Arausio Secundanorum, in agro Cavarum | |
| Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina Aquae Sextiae | |
| Salluviorum, Avennio Cavarum, Apta Iulia Vulgientium, | |
| Alebaece Reiorum Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta | 5 |
| Tricastinorum, A<n>atilia, Aerea, Bormani, Comani, Cabellio, | |
| Carcasum V<o>l<c>arum Tectosagum, Cessero, Carbantorate Me- | |
| minorum, Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognomi- | |
| nantur, Forum Voconi, Glanum Libii, Lutevani qui et | 37.1 |
| Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae, Ruteni, | |
| Samnagenses, Tolosani Tectosagum Aquitaniae contermini, | |
| Tasgoduni, Tarusconienses, Vmbranici, Vocontiorum civi- | |
| tatis foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida | 5 |
| vero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa. | |
| adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis A<v>anticos | |
| atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia. longitudinem | |
| provinciae Narbonensis CCCLXX p. Agrippa tradit, lati- | |
| tudinem CCXLVIII. | 10 |