| Italia dehinc primique eius Ligures, mox | 3.38.1 |
| Etruria, Vmbria, Latium, ibi Tiberina ostia et Roma, terra- | |
| rum caput, XVI p. intervallo a mari. V<o>lscum postea litus | |
| et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque, | |
| quo longissime in meridiem ab Alpium paene lunatis iugis | 5 |
| in maria excurrit Italia. ab eo Graeciae ora, mox Sal<l>en- | |
| tini, P<o>educuli, Apuli, P<a>eligni, Frentani, Marrucini, Vestini, | |
| Sabini, Picentes, Galli, Vmbri, Tusci, Veneti, Carni, Iapudes, | |
| Histri, Liburni. nec ignoro ingrati ac segnis animi exi- | 39.1 |
| stimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc | |
| modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et | |
| parens, numine deum electa quae caelum ipsum clarius | |
| faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot | 5 |
| populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio | |
| contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret | |
| breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria | |
| fieret. sed quid agam? tanta nobilitas omnium locorum, | 40.1 |
| quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque | |
| claritas tenet. urbs Roma vel sola in ea, * * * et digna | |
| iam tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet | |
| opere? qualiter Campaniae ora per se felixque illa ac | 5 |
| beata amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus | |
| esse naturae? iam vero tota ea vitalis ac perennis salu- | 41.1 |
| britas, talis caeli temperies, tam fertiles campi, tam aprici | |
| colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica | |
| silvarum genera, tot montium adflatus, tanta frugum vitium- | |
| que et olearum fertilitas, tam nobilia pecudi vellera, tam | 5 |
| opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas | |
| totam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque ter- | |
| rarum commercio patens undique et tamquam iuvandos ad | |
| mortales ipsa avide in maria procurrens! neque ingenia | 42.1 |
| ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro | |
| gentes. ipsi de ea iudicavere Grai, genus in gloriam sui | |
| effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam | |
| Magnam! nimirum id, quod in caeli mentione fecimus, | 5 |
| hac quoque in parte faciendum est, ut notas quasdam et | |
| pauca sidera attingamus. legentes tantum quaeso memine- | |
| rint ad singula toto orbe edissertanda festinari. |