| LIBER XXXI | |
| Aquatilium secuntur in medicina beneficia, | 31.1.1 |
| opifice natura ne in illis quidem cessante et per undas | |
| fluctusque ac reciprocos aestus amniumque rapidos cursus | |
| inprobas exercente vires, nusquam potentia maiore, si | |
| verum fateri volumus, quippe hoc elementum ceteris omni- | 5 |
| bus imperat. terras devorant aquae, flammas necant, scan- | 2.1 |
| dunt in sublime et caelum quoque sibi vindicant ac nu- | |
| bium obtentu vitalem spiritum strangulant, quae causa | |
| fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. quid esse | |
| mirabilius potest aquis in caelo stantibus? at illae, ceu | 5 |
| parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo | |
| secum piscium examina, saepe etiam lapides, subeuntque | |
| portantes aliena pondera. eaedem cadentes omnium terra | 3.1 |
| enascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis | |
| velit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque | |
| vivant, in caelum migrare aquas animamque etiam herbis | |
| vitalem inde deferre, iu<s>ta confessione, omnes terrae quo- | 5 |
| que vires aquarum esse beneficii. quapropter ante omnia | |
| ipsarum potentiae exempla ponemus. cunctas enim enu- | |
| merare quis mortalium queat? |