| Emicant benigne passimque in plurimis terris | 31.4.1 |
| alibi frigidae, alibi calidae, alibi iunctae, sicut in Tarbellis | |
| Aquitanica gente et in Pyrenaeis montibus tenui intervallo | |
| discernente, alibi tepidae, egelidae, <at>que auxilia morborum | |
| profitentes et e cunctis animalibus hominum tantum causa | 5 |
| erumpentes augent numerum deorum nominibus variis ur- | |
| besque condunt, sicut Puteolos in Campania, Statiellas in | |
| Liguria, Sextias in Narbonensi provincia. nusquam tamen | |
| largius quam in Baiano sinu nec pluribus auxiliandi gene- | |
| ribus: aliae sulpuris v<i>, aliae aluminis, aliae salis, aliae | 5.1 |
| nitri, aliae bituminis, nonnullae etiam acida salsave mix- | |
| tura, vapore ipso aliquae prosunt, tantaque est vis, ut | |
| balneas calefaciant ac frigidam etiam in soliis fervere | |
| cogant. quae in Baiano Posidianae vocantur, nomine | 5 |
| accepto a Claudii Caesaris liberto, obsonia quoque per- | |
| cocunt. vaporant et in mari ipso quae Licinii Crassi | |
| fuere, mediosque inter fluctus existit aliquid valetudini | |
| salutare. |