| Iam generatim nervis prosunt pedibusve aut | 31.6.1 |
| coxendicibus, aliae luxatis fractisve, inaniunt alvos, sa- | |
| nant vulnera, capiti, auribus privatim medentur, ocu- | |
| lis vero Ciceronianae. dignu<m> memoratu, villa est ab | |
| Averno lacu Puteolos tendentibus inposita litori, cele- | 5 |
| brata porticu ac nemore, quam vocabat M. Cicero Aca- | |
| demiam ab exemplo Athenarum, ibi compositis volu- | |
| minibus eiusdem nominis, in qua et monumenta sibi | |
| instauraverat, ceu vero non et in toto terrarum orbe | |
| fecisset. huius in parte prima exiguo post obitum ipsius | 7.1 |
| Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi per- | |
| quam salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tulli, | |
| qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam | |
| ministeriorum haustus ex illa maiestate ingenii. ponam | 5 |
| enim ipsum carmen, <ut> ubique et non ibi tantum | |
| legi <queat>: | |
| "Quo tua, Romanae vindex clarissime linguae, | 8.1 |
| silva loco melius surgere iussa viret | |
| atque Academiae celebratam nomine villam | |
| nunc reparat cultu sub potiore Vetus, | |
| hoc etiam apparent lymphae non ante repertae, | 5 |
| languida quae infuso lumina rore levant. | |
| nimirum locus ipse sui Ciceronis honori | |
| hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope, | |
| ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem, | |
| sint plures oculis quae medeantur aquae." | 10 |
| In eadem Campaniae regione Sinuessanae aquae | |
| sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere pro- | |
| duntur, in Aenaria insula calculosis mederi et quae | 9.1 |
| vocatur Acidula ab Teano Sidicino IIII p.—haec fri- | |
| gida—, item in Stabiano quae Dimidia vocatur et in | |
| Venafrano ex fonte Acidulo. idem contingit in Velino | |
| lacu potantibus, item in Syriae fonte iuxta Taurum mon- | 5 |
| tem auctor est M. Varro et in Phrygiae Gallo flumine | |
| Callimachus. sed ibi in potando necessarius modus, | |
| ne lymphatos agat, quod in Aethiopia accidere <i>is, qui e | |
| fonte Rubro biberint, Ctesias scribit. iuxta Romam | 10.1 |
| Albulae aquae volneribus medentur, egelidae hae, sed | |
| Cutiliae in Sabinis gelidissimae suctu quodam corpora in- | |
| vadunt, ut prope morsus videri possit, aptissimae sto- | |
| macho, nervis, universo corpori. Thespiarum fons | 5 |
| conceptus mulieribus repraesentat, item in Arcadia flumen | |
| Elatum, custodit autem Linus fons in eadem Arcadia ab- | |
| ortusque fieri non patitur. e diverso in Pyrr<h>a flumen, | |
| quod Aphrodisium vocatur, steriles facit. Lacu A<l>phio | 11.1 |
| vitiligines tolli Varro auctor est Titiumque praetura func- | |
| tum marmorei signi faciem habuisse propter id vitium. | |
| Cydnus Ciliciae amnis podagricis medetur, sicut apparet | |
| epistula Cassi Parmensis ad M. Antonium. contra | 5 |
| aquarum culpa in Troezene omnium pedes vitia sentiunt. | |
| Tungri civitas Galliae fontem habet insignem plurimis | 12.1 |
| bullis stillantem, ferruginei saporis, quod ipsum non nisi | |
| in fine potus intellegitur. purgat hic corpora, tertianas | |
| febres discutit, calculorum vitia. eadem aqua igne ad- | |
| moto turbida fit ac postremo rubescit. Leucogaei fontes | 5 |
| inter Puteolos et Neapolim oculis et vulneribus medentur. | |
| Cicero in admirandis posuit Reatinis tantum paludibus | |
| ungulas iumentorum indurari. |