| Eudicus in Hestiaeotide fontes duos tradit esse, | 31.13.1 |
| Ceronam, ex quo bibentes oves nigras fieri, <N>elea, ex | |
| quo albas, ex utroque varias, Theophrastus Thuriis | |
| Crathim candorem facere, Sybarim nigritiam bubus ac | |
| pecori, quin et homines sentire differentiam eam; | 14.1 |
| nam qui e Sybari bibant, nigriores esse durioresque et | |
| crispo capillo, qui e Crathi candidos m<oll>ioresque ac por- | |
| recta coma. item in Macedonia qui velint sibi candida | |
| nasci, ad Haliacmonem ducere, qui nigra aut fusca, ad | 5 |
| Axium. idem omnia fusca nasci quibusdam in locis dicit | |
| et fruges quoque, sicut in Messapis, at in Lusis Arcadiae | |
| quodam fonte mures terrestres vivere et conversari. Ery- | |
| thris Aleos amnis pilos gignit in corporibus. |