| In Boeotia ad Trophonium deum iuxta flumen | 31.15.1 |
| <H>ercynnum e duobus fontibus alter memoriam, alter ob- | |
| livionem adfert, inde nominibus inventis. in Cilicia | |
| apud oppidum <Ce>scum rivus fluit Nuus, ex quo bibentium | |
| subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in Cea insula | 5 |
| fontem esse, quo hebetes fiant, Zamae in Africa, ex quo | |
| canorae voces.—Vinum taedio venire <i>is, qui ex | 16.1 |
| Clitorio lacu biberint, a<i>t Eudoxus, <s>et Theopompus | |
| inebriari fontibus iis, quos diximus, Mucianus Andri e | |
| fonte Liberi patris statis diebus septenis eius dei vinum | |
| fluere, si auferatur e conspectu templi, sapore in aquam | 5 |
| transeunte, Polyclitus <Li>p<a>ri iuxta Solos Ciliciae | 17.1 |
| ungui, Theophrastus hoc idem in Aethiopia eiusdem | |
| nominis fonte, Lycos in I<n>dis Ora<t>is fontem esse, cuius | |
| aqua lucernae luceant; idem Ecbatanis traditur. Theo- | |
| pompus in Scotusaeis lacum esse dicit, qui volneribus | 5 |
| mede<a>tur, Iuba in Trogodytis lacum Insanum male- | 18.1 |
| fica vi appellatum ter die fieri amarum salsumque ac | |
| deinde dulcem totiensque et noct<e>, scatentem albis ser- | |
| pentibus vicenum cubitorum; idem in Arabia fontem ex- | |
| ilire tanta vi, ut nullum non pondus inpactum respuat; | 5 |
| Theophrastus Marsyae fontem in Phrygia ad Ce- | 19.1 |
| laenarum oppidum saxa egerere. non procul ab eo duo | |
| sunt fontes Cl<a>eon et Gelon ab effectu Graecorum nominum | |
| dicti. Cyzici fons Cupidinis vocatur, ex quo potantes amo- | |
| rem deponere Mucianus credit. | 5 |