| Quod si quis fide carere ex his aliqua arbitra- | 31.21.1 |
| tur, discat in nulla parte naturae maiora esse miracula, | |
| quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus. | |
| Ctesias tradit Si<la>n vocari stagnum in Indis, in quo | |
| nihil innatet, omnia mergantur; Caelius apud nos in | 5 |
| Averno etiam folia subsidere, Varro aves, quae advola- | |
| verint, emori. contra in Africae lacu Apuscidamo omnia | 22.1 |
| fluitant, nihil mergitur, item in Siciliae fonte Phinthia, ut | |
| Apion tradit, et in Medorum lacu puteoque Saturni. <i>tem | |
| <f>lu<v>i<i> fons Limyrae transire solet in loca vicina porten- | |
| dens aliquid; mirum qu<o>que quod cum piscibus transit. | 5 |
| responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt ad- | |
| nuentes, si vero eventum negent, caudis abigunt. amnis | 23.1 |
| Alcas in Bithynia Bryazum adluit—hoc est e<t> templo | |
| et deo nomen—, cuius gurgitem periuri negantur pati | |
| velut flammam urentem. et in Cantabria fontes Tamarici | |
| in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes, | 5 |
| in unum alveum coeunt vasto amne. singuli siccantur duo- | 24.1 |
| denis diebus, aliquando vicenis, citra suspicionem ullam | |
| aquae, cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus. | |
| dirum est non profluere eos aspicere volentibus, sicut | |
| proxime Larcio Licinio legato p<r>o praet<o>r<e> post septem | 5 |
| dies accidit. in Iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur. |