| E diverso miracula alia dira. Ctesias in Ar- | 31.25.1 |
| menia fontem esse scribit, ex quo nigros pisces ilico | |
| mortem adferre in cibis. quod et circa Danuvii exortum | |
| audivi, donec veniatur ad fontem alveo adpositum, ubi | |
| finitur id genus piscium, ideoque ibi caput amnis eius | 5 |
| intellegit fama. hoc idem et in Lydia in stagno Nym- | |
| pharum tradunt. in A<r>ca<d>ia ad Pheneum aqua profluit | 26.1 |
| e saxis Styx appellata, quae ilico necat, ut diximus, sed | |
| esse pisces parvos in ea tradit Theophrastus, letales et | |
| ipsos, quod non in alio genere mortiferorum fontium. | |
| necare aquas Theopompus et in Thracia apud Cichros | 27.1 |
| dicit, Lycos in Leontinis tertio die quam quis biberit, | |
| Varro ad Soracten in fonte, cuius sit latitudo quattuor | |
| pedum; sole oriente eum exundare ferventi similem; aves, | |
| quae degustaverint, iuxta mortuas iacere. namque et haec | 5 |
| insidiosa condicio est, quod quaedam etiam blandiuntur | |
| aspectu, ut ad Nonacrim Arcadiae, omnino nulla deterrent | |
| qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote | |
| cum profluens ipsa lapidescat. aliter circa Thessalica | 28.1 |
| Tempe, quoniam virus omnibus terrori est, traduntque | |
| aëna etiam ac ferrum erodi illa aqua. profluit, ut indi- | |
| cavimus, brevi spatio, mirumque, siliqua silvestris am- | |
| plecti radicibus fontem eum dicitur, semper florens pur- | 5 |
| pura. et quaedam sui generis herba in labris fontis viret. | |
| in Macedonia non procul Euripidis poetae sepulchro duo | |
| rivi confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi. |