| Quaeritur inter medicos, cuius generis aquae | 31.31.1 |
| sint utilissimae. stagnantes pigrasque merito damnant, | |
| utiliores quae profluunt existimantes, cursu enim per- | |
| cussuque ipso extenuari atque proficere; eoque miror | |
| cisternarum ab aliquis maxime probari. sed hi rationem | 5 |
| adferunt, quoniam levissima sit imbrium, ut quae subire | |
| potuerit ac pendere in aëre. ideo et nives praeferunt | 32.1 |
| nivibusque etiam glaciem, velut ad infinitum coacta sub- | |
| tilitate; leviora enim haec esse et glaciem multo leviorem | |
| aqua. horum sententiam refelli interest vitae. in primis | |
| enim levitas illa <d>eprehendi aliter quam sensu vix potest, | 5 |
| nullo paene momento ponderis aquis inter se distantibus. | |
| nec levitatis in pluvia aqua argumentum est subisse eam | |
| in caelum, cum etiam lapides subire appareat cadensque | |
| inficiatur halitu terrae, quo fit ut pluviae aquae sordium | |
| plurimum inesse sentiatur citissimeque ideo calefiat aqua | 10 |
| pluvia. nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi | 33.1 |
| eius videri miror adposito grandinum argumento, e quibus | |
| pestilentissimum potum esse convenit. nec vero pauci | |
| inter ipsos e contrario ex gelu ac nivibus insaluberrimos | |
| potus praedicant, quoniam exactum sit inde quod tenuis- | 5 |
| simum fuerit. minui certe liquorem omnem congelatione | |
| deprehenditur et rore nimio scabiem fieri, pruina uredi- | |
| nem, cognatis et nivis causis. pluvias quidem aquas ce- | 34.1 |
| lerrime putrescere convenit minimeque durare in naviga- | |
| tione. Epigenes autem aquam, quae septies putrefacta | |
| purgata sit, <ait> amplius non putrescere. nam cisternas | |
| etiam medici confitentur inutiles alvo duritia faucibusque, | 5 |
| etiam limi non aliis inesse plus aut animalium, quae fa- | |
| ciunt taedium. <item> confitendum habent nec statim | 35.1 |
| amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius, la- | |
| cusque plurimos salubres. quaenam igitur et cuius gene- | |
| ris aptissimae? aliae alibi. Parthorum reges ex <Ch>oaspe | |
| et Eulaeo tantum bibunt; eae quamvis in longinqua comi- | 5 |
| tantur illos. sed horum placere, non quia sint amnes, | |
| apparet, quoniam neque e Tigri neque Euphrate neque e | |
| multis aliis bibunt. |