| Limus aquarum vitium est. si tamen idem amnis | 31.36.1 |
| anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti fri- | |
| goris taenias in fonte gigni. ante omnia autem damnantur | |
| amarae et quae sorbentem statim implent, quod evenit | |
| Troezene. nam nitrosas atque salmacidas in desertis | 5 |
| Rubrum mare petentes addita polenta utiles intra duas | |
| horas faciunt ipsaque vescuntur polenta. damnantur in | |
| primis quae fonte caenum faciunt quaeque malum colorem | |
| bibentibus, refert et si vasa aerea infici<a>nt aut si legu- | |
| mina tarde percoc<a>nt, si liquatae leniter terram relinqu<a>nt | 10 |
| decoctaeque crassis obduc<a>nt vasa crustis. est etiamnum | 37.1 |
| vitium non fetidae modo, verum omnino quicquam resi- | |
| pientis, iucundum sit illud licet gratumque et, ut saepe, | |
| ad viciniam lactis accedens. aquam salubrem aëri quam | |
| simillimam esse oportet. unus in toto orbe traditur fons | 5 |
| aquae iucunde olentis in Mesopotamia Chabura; fabulae | |
| rationem adferunt, quoniam eo Iuno perfusa sit. de ce- | |
| tero aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet. |