| Quidam statera iudicant de salubritate, frustrante | 31.38.1 |
| diligentia, quando perrarum est ut levior sit aliqua. certior | |
| subtilitas, inter pares meliorem esse quae calefiat refrige- | |
| returque celerius. quin et haustam vasis <portatis>, ne manu | |
| pendeant, depositisque in humum tepescere adfirmant. ex | 5 |
| quonam ergo genere maxime probabilis continget? puteis | |
| nimirum, ut in oppidis video constare, sed <i>is, quibus et | |
| exercitationis ratio crebro haustu continget et illa tenuitas | |
| colante terra. salubritati haec satis sunt; frigori et opa- | 39.1 |
| citas necessaria utque caelum videant. super omnia una | |
| observatio—eadem et ad perennitatem pertinet—, ut | |
| illa e vado exiliat vena, non e lateribus. nam ut tactu | |
| gelida sit, etiam arte contingit, si expressa in altum aut | 5 |
| e sublimi deiecta verberatum corripiat aëra. in natando | |
| quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem. | |
| Neronis principis inventum est decoquere aquam vitroque | 40.1 |
| demissam in nives refrigerare; ita voluptas frigoris con- | |
| tingit sine vitiis nivis. omnem utique decoctam utiliorem | |
| esse convenit, item calefactam magis refrigerari, subtilis- | |
| simo invento. vitiosae aquae remedium est, si decoquatur | 5 |
| ad dimidias partes. aqua frigida ingesta sistitur sanguis. | |
| aestus in balineis arcetur, si quis ore teneat. quae sint | |
| haustu frigidissimae, non perinde et tactu esse, alternante | |
| hoc bono, multi familiari exemplo colligunt. |