| Non ab re sit quaerendi aquas iunxisse rationem. | 31.43.1 |
| reperiuntur in convallibus maxime et quodam convexitatis | |
| cardine aut montium radicibus. multi septentrionales ubi- | |
| que partes aquosas existimavere, qua in re varietatem | |
| naturae aperuisse conveniat. in Hyrcanis montibus a meri- | 5 |
| diano latere non pluit; ideo silvigeri ab aquilonis tantum | |
| parte sunt. at Olympus, Ossa, Parnasus, Appenninus, Alpes | |
| undique vestiuntur amnibusque perfunduntur, aliqui ab | |
| austro, sicut in Creta Albi montes. nihil ergo in his per- | |
| petuae observationis iudicabitur. | 10 |