| Aquarum sunt notae iuncus et herba, de qua | 31.44.1 |
| dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana. | |
| salix enim erratica et alnus aut vitex aut harundo aut | |
| hedera sponte proveniunt et conrivatione aquae pluviae | |
| in locum humiliorem e superioribus defluentis, augurio | 5 |
| fallaci, certiore multo nebulosa exhalatione ante ortum | |
| solis longius intuentibus, quod quidam ex edito specu- | |
| lantur proni terram adtingente mento. est et peculiaris | 45.1 |
| aestimatio peritis tantum nota, quam ferventissimo aestu | |
| secuntur dieique horis ardentissimis, qualis ex quoque | |
| loco repercussus splendeat. nam si terra sitiente umi- | |
| dior s<i>t ille, indubitata spes promittitur. sed tanta ocu- | 46.1 |
| lorum intentione opus est, ut indolescant. quod fugientes | |
| ad alia experimenta decurrunt. loco in altitudinem pedum | |
| quinque defosso ollisque e figlino opere crudis aut per- | |
| uncta pelvi aerea <lanae vellere> cooperto lucernaque ar- | 5 |
| dente concamarata frondibus, dein terra, si figlinum umi- | |
| dum ruptumve aut in aere sudor vel lucerna sine defectu | |
| olei restincta aut etiam vellus lanae madidum reperiatur, | |
| non dubie promittunt aquas. quidam et igni prius ex- | |
| cocunt locum, tanto efficaciore vasorum argumento. | 10 |