| Terra vero ipsa promittit candicantibus maculis | 31.47.1 |
| aut tota glauci coloris. in nigra enim scaturigines non | |
| fere sunt perennes. figularis creta semper adimit spes, | |
| nec amplius puteum fodiunt coria terrae observantes, ut | |
| a nigra descendat ordo supra dictus. aqua semper dulcis | 48.1 |
| in argillosa terra, frigidior in tofo. namque et hic pro- | |
| batur, dulces enim levissimasque facit et colando continet | |
| sordes. sabulum exiles limosasque promittit, glarea in- | |
| certas venas, sed boni saporis, sabulum masculum et | 5 |
| harena carbunculus certas stabilesque et salubres, rubra | |
| saxa optimas speique certissimae, radices montium saxo- | |
| sae et silex hoc amplius rigentes. oporteat autem fodien- | |
| tibus umidiores adsidue respondere glaebas faciliusque | |
| ferramenta descendere. depressis puteis sulpurata vel alu- | 49.1 |
| minosa occurrentia putearios necant. experimentum huius | |
| periculi est demissa ardens lucerna si extingu<a>tur; tunc | |
| secundum puteum lextra ac sinistra fodiuntur aestuaria, | |
| quae graviorem illum halitum recipiant. fit et sine his | 5 |
| vitiis altitudine ipsa gravior aër, quem emendant adsiduo | |
| linteorum iactatu eventilando. cum ad aquam ventum est, | |
| sine harenato opus surgit, ne venae obstruantur. |