| Quaedam aquae vere statim incipiente frigidiores sunt, | 31.50.1 |
| quarum non in alto origo est—hibernis enim constant | |
| imbribus—, quaedam a canis ortu, sicut in Macedonia<e> | |
| Pella utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate | |
| frigida est palustris, dein maximo aestu in excelsioribus | 5 |
| oppidi riget. hoc et in Chio evenit simili ratione portus | |
| et oppidi. Athenis Enneacrunos nimbosa aestate frigidior | |
| est quam puteus in Iovis horto, at ille siccitatibus riget. | |
| maxime autem putei circa arcturum, non ipsa aestate, | |
| deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam vero multi | 10 |
| hieme tota, ut circa Olynthum, vere primum aquis rede- | |
| untibus. in Sicilia quidem circa Messanam et Mylas hieme | 51.1 |
| in totum inarescunt fontes, aestate exundant amnemque | |
| faciunt. Apolloniae in Ponto fons iuxta mare aestate tan- | |
| tum superfluit et maxime circa canis ortum, parcius, si | |
| frigidior sit aestas. quaedam terrae imbribus sicciores | 5 |
| fiunt, velut in Narniensi agro, quod admirandis suis | |
| inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre | |
| pulverem.—Omnis aqua hieme dulcior est, aestate | 52.1 |
| minus, autumno minime, minusque per siccitates. neque | |
| aequalis amnium plerumque gustus est magna alvei diffe- | |
| rentia. quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam | |
| fluunt, qualesve herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem | 5 |
| amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant sapo- | |
| rem et influentes rivi, ut Borysthenen, victique diluuntur. | |
| aliqui vero et imbre mutantur. ter accidit in Bosporo, | |
| ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et Nili | |
| rigua pluviae amara fecere, magna pestilentia Aegypti. | 10 |