| Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos | 31.53.1 |
| arborum alimenta consumebant, sicut in Haemo obsidente | |
| Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent. | |
| plerumque vero damnosi torrentes conrivantur detracta | |
| collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et | 5 |
| coli moverique terram callumque summae cutis solvi | |
| aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato op- | |
| pido, quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque, | |
| qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos | |
| emersisse, ut quaeque coepissent partes coli. terrae | 54.1 |
| quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa | |
| P<h>eneum Arcadiae quinquies accidisse constat. sic et in | |
| Coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli. | |
| illa mutatio mira, cu<i>us causa nulla evidens apparet, sicut | 5 |
| in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore, | |
| et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis, qui fuerat | |
| ante dulcis, mutatus in salem est. et illa miraculi plena, | 55.1 |
| Arethusa<m> Syracusis fimum redolere per Olympia, verique | |
| simile, quoniam Alpheus in ea<m> insula<m> sub maria per- | |
| meet. Rhodiorum fons in Cherroneso nono anno purga- | |
| menta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut Baby- | 5 |
| lone lacus aestate rubras habet diebus XI et Borysthenes | 56.1 |
| statis temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium | |
| aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani, in quo | |
| et illud mirabile, austris flantibus superiorem Hypanim | |
| fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est, quod nul- | 5 |
| lum halitum, non modo nebulam, emittat. qui volunt | |
| diligentes circa haec videri, dicunt aquas graviores post | |
| brumam fieri. |