| Homerum calidorum fontium mentionem non | 31.59.1 |
| fecisse demiror, cum alioqui lavari calida frequenter in- | |
| duceret, videlicet quia medicina tunc non erat haec, quae | |
| nunc aquarum perfugio utitur. est autem utilis sulpurata | |
| nervis, aluminata paralyticis aut simili modo solutis, bitu- | 5 |
| minata aut nitrosa, qualis Cutilia est, bibendo <i>taque pur- | |
| gationibus. plerique in gloria ducunt plurimis horis per- | 60.1 |
| peti calorem earum, quod est inimicissimum, namque paulo | |
| diutius quam balineis uti oportet ac postea frigida dulci, | |
| nec sine oleo discedentes, quod vulgus alienum arbitratur, | |
| idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis, quippe et | 5 |
| vastitate odoris capita replentur et frigore infestantur su- | |
| dantia, reliqua corporum parte mersa. similis error quam | |
| plurimo potu gloriant<i>u<m>, vidique iam turgidos bibendo | |
| in tantum, ut anuli integerentur cute, cum reddi non | |
| posset hausta multitudo aquae. nec hoc ergo fieri con- | 61.1 |
| venit sine crebro salis gustu. utuntur et caeno fontium | |
| ipsorum utiliter, sed ita, si inlitum sole inarescat. nec | |
| vero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum, | |
| sicut in Segesta Siciliae, Larisa Troade, Magnesia, Melo, | 5 |
| Lipara. nec decolor species aeris argentive, ut multi | |
| existimavere, medicaminum argumentum est, quando nihil | |
| eorum in Patavinis fontibus, ne odoris quidem differentia | |
| aliqua deprehendetur. |