| Medendi modus idem et in marinis erit, quae | 31.62.1 |
| calefiunt ad nervorum dolores, ferumina<nd>a a fracturis | |
| ossa, contusa, item corpora siccanda, qua de causa et | |
| frigido mari utuntur. praeterea est alius usus multiplex, | |
| principalis vero navigandi phthisi adfectis, ut diximus, | 5 |
| aut sanguine egesto, sicut proxime Annaeum Gallionem | |
| fecisse post consulatum meminimus. neque enim Aegyptus | 63.1 |
| propter se petitur, sed propter longinquitatem navigandi. | |
| quin et vomitiones ipsae instabili volutatione commotae | |
| plurimis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur | |
| omnibusque, propter quae helleborum bibitur. aquam | 5 |
| vero maris per sese efficaciorem discutiendis tumoribus | |
| putant medici, si illa decoquatur hordeacia farina, ad | |
| parotidas. emplastris etiam, maxime albis, et malagmatis | |
| miscent; prodest et infusa crebro ictu. bibitur quoque, | 64.1 |
| quamvis non sine iniuria stomachi, ad purganda corpora | |
| bilemque atram aut sanguinem concretum reddendum | |
| alterutra parte. quidam et in quartanis dedere eam bi- | |
| bendam et in tenesmis articulariisque morbis adservatam | 5 |
| in hoc ut vetustate virus deponentem, aliqui decoctam, | |
| omnes ex alto haustam nullaque dulcium mixtura cor- | |
| ruptam. in quo usu praecedere vomitum volunt. tunc | |
| quoque acetum aut vinum e<t> aqua<m> mi<sc>ent. qui puram | 65.1 |
| dedere, raphanos supermandi ex mulso aceto iubent, ut | |
| ad vomitiones revocent. clysteribus quoque marinam in- | |
| fundunt tepefactam. testium quidem tumores fovendo non | |
| aliud praeferunt, item pernionum vitio ante ulcera, simili | 5 |
| modo pruritibus, psoris et lichenum curationi. lendes | |
| quoque et taetra capitis animalia hac curantur. et liven- | |
| tia reducit eadem ad colore<m>. in quibus curationibus | |
| post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. quin | |
| et ad ictus venenatos salutaris intellegitur, ut phalangio- | 10 |
| rum et scorpionum, et ptyade aspide respersis; calida | |
| autem in his adsumitur. suffitur eadem cum aceto capitis | 66.1 |
| doloribus. tormina quoque et choleras calida infusa cly- | |
| steribus sedant. difficilius perfrigescunt marina calefacta. | |
| mammas sororientes, praecordia maciemque corporis pisci- | |
| nae maris corrigunt, aurium gravitatem, capitis dolores | 5 |
| cum aceto ferventium vapor. rubiginem ferro marinae | |
| celerrime exterunt, pecorum quoque scabiem sanant lanas- | |
| que emolliunt. |