| Inveteratur et quod vocant thalassomeli aequis | 31.68.1 |
| portionibus maris, mellis, imbris. ex alto et ad hunc | |
| usum advehunt fictilique vaso et picato condunt. prodest | |
| ad purgationes maxime sine stomachi vexatione et sapore | |
| grato et odore.—Hydromeli quoque ex imbre puro | 69.1 |
| cum melle temperabatur quondam, quod daretur adpeten- | |
| tibus vini aegris veluti innocentiore potu, damnatum iam | |
| multis annis, isdem vitiis quibus vinum nec isdem utili- | |
| tatibus.—Quia saepe navigantes defectu aquae | 70.1 |
| dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimus. | |
| expansa circa navem vellera madescunt accepto halitu | |
| maris, quibus dulcis umor exprimitur, item demissae | |
| reticulis in mare concavae e cera pilae vel vasa inania | 5 |
| opturata dulcem intra se colligunt umorem. nam in terra | |
| marina aqua argilla percolata dulcescit. |