| Luxata corpora et hominum et quadrupedum natando | 31.71.1 |
| in cuius libeat generis aqua facillime in artus redeunt.— | |
| Est et in metu peregrinantium ut temptent valitudinem | |
| aquae ignotae. hoc cavent e balineis egressi statim fri- | |
| gidam suspectam hauriendo.—Muscus, qui in aqua | 72.1 |
| fuerit, podagris inlitus prodest, idem oleo admixto talorum | |
| dolori tumorique. spuma aquae adfrictu verrucas tollit, | |
| nec non harena litorum maris, praecipue tenuis et sole | |
| candens; in medicina est siccandis corporibus coopertis | 5 |
| hydropicorum aut rheumatismos sentientium. | |
| Et hactenus de aquis, nunc de aquatilibus. ordiemur | |
| autem, ut in reliquis, a principalibus eorum, quae sunt | |
| salsa ac spongea. |