| Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque | 31.73.1 |
| pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore vel sic- | |
| cato. siccatur in lacu Tarentino aestivis solibus, totum- | |
| que stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine | |
| genua non excedens, item in Sicilia in lacu, qui Cocani- | 5 |
| cus vocatur, et alio iuxta Gelam. horum extremitates | |
| tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, | |
| ubi largius coquitur et usque ad medium. aliud etiam | |
| in eo mirabile, quod tantundem nocte subvenit, quantum | |
| die auferas. omnis e sta<g>nis sal minutus atque non glaeba | 10 |
| est. aliud genus ex aquis maris sponte gignitur spuma | 74.1 |
| in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis rore | |
| densatur, et est acrior qui in scopulis invenitur. sunt | |
| etiamnum naturales differentiae tres. namque in Bactris | |
| duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios, | 5 |
| sale exaestuant, sicut ad Citium in Cypro et circa Mem- | |
| phin extrahunt e lacu, dein sole siccant. sed et summa | 75.1 |
| fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub | |
| gelu fluente, ut apud Caspias portas quae salis flumina | |
| appellantur, item circa Mardos et Armenios. praeterea et | |
| apud Bactros amnes Ochus et Oxus ex adpositis montibus | 5 |
| deferunt salis ramenta. sunt et in Africa lacus, et quidem | 76.1 |
| turbidi, salem ferentes. ferunt quidem et calidi fontes, | |
| sicut Pagasaei. et hactenus habent se genera ex aquis | |
| sponte provenientia. sunt et montes nativi salis, ut <in> | 77.1 |
| Indis Oromenus, in quo lapicidinarum modo caeditur re- | |
| nascens, maiusque regum vectigal ex eo est quam ex auro | |
| atque margaritis. effoditur et e terra, ut palam est umore | |
| densato, in Cappadocia. ibi quidem caeditur specularium | 5 |
| lapidum modo; pondus magnum glaebis, quas micas vul- | |
| gus appellat. G<e>rris Arabiae oppido muros domosque | 78.1 |
| massis salis faciunt aqua feruminantes. invenit et iuxta | |
| Pelusium Ptolemaeus rex, cum castra faceret. quo exem- | |
| plo postea inter Aegyptum et Arabiam etiam squalentibus | |
| locis coeptus est inveniri detractis harenis, qualiter et | 5 |
| per Africae sitientia usque ad Hammonis oraculum, is | |
| quidem crescens cum luna noctibus. nam et Cyrenaici | 79.1 |
| tractus nobilitantur Hammoniaco et ipso, quia sub harenis | |
| inveniatur, appellato. similis est colore alumini, quod | |
| sc<h>iston vocant, longis glaebis neque perlucidis, ingratus | |
| sapore, sed medicinae utilis. probatur quam maxime per- | 5 |
| spicuus, rectis scissuris. insigne de eo proditur, quod | |
| levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus | |
| vix credibili pondere ingravescat. causa evidens, cuni- | |
| culorum spiritu madido sic adiuvante molientes, ut ad- | |
| iuvant aquae. adulteratur Siculo, quem Cocanicum ap- | 10 |
| pellavimus, nec non et Cyprio mire simili. in Hispania | 80.1 |
| quoque citeriore Egelestae caeditur glaebis paene trans- | |
| lucentibus, cui iam pridem palma a plerisque medicis | |
| inter omnia salis genera perhibetur. omnis locus, in quo | |
| reperitur sal, sterilis est nihilque gignit. et in totum | 5 |
| sponte nascens intra haec est. |