| Facticii varia genera. volgaris plurimusque in salinis | 31.81.1 |
| mari adfuso non sine aquis dulci<bu>s riguis, sed imbre | |
| maxime iuvante ac super omnia sole multo * * * que, aliter | |
| non inarescens. Africa circa Uticam construit acervos salis | |
| ad collium speciem, qui ubi sole lunaque induruere, nullo | 5 |
| umore liquescunt vixque etiam ferro caeduntur. fit tamen | |
| et in Creta sine riguis mare in salinas infundentibus et | |
| circa Aegyptum ipso mari influente in solum, ut credo, | |
| Nilo sucosum. fit et puteis in salinas ingestis. prima | 82.1 |
| densatio Babylone in bitumen liquidum cogitur oleo simile, | |
| quo et in lucernis utuntur. hoc detracto subest sal. et in | |
| Cappadocia e puteis ac fonte aquam in salinas ingerunt. | |
| in Chaonia excocunt aquam e fonte refrigerandoque salem | 5 |
| faciunt inertem nec candidum. Galliae Germaniaeque ar- | 83.1 |
| dentibus lignis aquam salsam infundunt; Hispaniae | |
| quadam sui parte e puteis hauriunt muriam appellantes. | |
| illi quidem et lignum referre arbitrantur. quercus optima, | |
| ut quae per se cinere sincero vim salis reddat, alibi cory- | 5 |
| lus laudatur. ita infuso liquore salso arbor etiam in salem | |
| vertitur. quicumque ligno confit sal niger est. Apud | |
| Theophrastum invenio Umbros harundinis et iunci ci- | |
| nerem decoquere aqua solitos, donec exiguum superesset | |
| umoris. quin et e muria salsamentorum recoquitur iterum- | 10 |
| que consumpto liquore ad naturam suam redit, vulgo e | |
| menis iucundissimus. |