| Marinorum maxume laudatur Cyprius a Salamine, | 31.84.1 |
| a<t> e stagnis Tarentinus ac Phrygius, qui Tattaeus vocatur. | |
| hi duo oculis utiles. e Cappadocia qui in laterculis ad- | |
| fertur, cutis nitorem dicitur facere. magis tamen exten- | |
| dit is, quem Citium appellavimus, itaque a partu ventrem | 5 |
| eo cum melanthio inlinunt. salsissimus sal qui siccissi- | 85.1 |
| mus, suavissimus omnium Tarentinus atque candidissimus, | |
| <s>et de cetero fragilis qui maxime candidus. pluvia dul- | |
| cescit omnis, suaviorem tamen rores faciunt, sed copiosum | |
| aquilonis flatus. austro non nascitur. flos salis non fit | 5 |
| nisi aquilonibus. in igni nec crepitat nec exilit Traga- | |
| saeus neque Acanthius, ab oppido appellatus, nec ullius | |
| spuma aut ramentu<m> tenui<u>s. Agrigentinus ignium patiens | |
| ex aqua exilit. sunt et colorum differentiae. rubet Memphi, | 86.1 |
| rufus est circa Oxum, Centuripis purpureus, circa Gelam | |
| in eadem Sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat. | |
| in Cappadocia crocinus effoditur, tralucidus et odoratissi- | |
| mus. ad medicinae usus antiqui Tarentinum maxime | 5 |
| laudabant, ab hoc quemcumque e marinis, ex eo genere | |
| spumeum praecipue, iumentorum vero et boum oculis | |
| Tragasaeum et <Ba>eticum. ad opsonium et cibum utilior | 87.1 |
| quisquis facile liquescit, item umidior, minorem enim | |
| amaritudinem habent, ut Atticus et Euboicus. servandis | |
| carnibus aptior acer et siccus, ut Megaricus. conditur | |
| etiam odoribus additis et pulmentarii vicem implet, ex- | 5 |
| citans aviditatem invitansque in omnibus cibis ita, ut sit | |
| peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta, | |
| item in mandendo quaesitus garo. quin et pecudes | 88.1 |
| armentaque et iumenta sale maxime sollicitantur ad pastus, | |
| mul<to> tum largiore lacte multoque gratiore etiam in caseo | |
| dote. ergo, Hercules, vita humanior sine sale non quit | |
| degere, adeoque necessarium elementum est, uti transierit | 5 |
| intellectus ad voluptates animi quoque <ex>imia<s>. sales | |
| appellantur, omnisque vitae lepos et summa hilaritas | |
| laborumque requies non alio magis vocabulo constat. | |
| honoribus etiam militiaeque interponitur salariis inde | 89.1 |
| dictis, magna apud antiquos et auctoritate, sicut apparet | |
| ex nomine Salariae viae, quoniam illa salem in Sabinos | |
| portari convenerat. Ancus Marcius rex salis modios VI | |
| in congiario dedit populis et salinas primus instituit. | 5 |
| Varro etiam pulmentarii vice usos veteres auctor est, et | |
| salem cum pane esitasse eos proverbio apparet. maxime | |
| tamen in sacris intellegitur auctoritas, quando nulla con- | |
| ficiuntur sine mola salsa. |