| Salinarum sinceritas summam fecit suam diffe- | 31.90.1 |
| rentiam quadam favilla salis, quae levissima ex eo est et | |
| candidissima. appellatur et flos salis, in totum diversa | |
| res umidiorisque naturae et crocei coloris aut rufi, veluti | |
| rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari dissentiens a | 5 |
| sale, non modo a spuma. Aegyptus invenit, videturque | |
| Nilo d<e>ferri. et fontibus tamen quibusdam innatat. opti- | 91.1 |
| mum ex eo quod olei quandam pinguitudinem reddit; est | |
| enim etiam in sale pinguitudo, quod miremur. adulteratur | |
| autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa trita, qui | |
| fucus aqua deprehenditur diluente facticium colorem, cum | 5 |
| verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter | |
| colorem eo maxime utantur. canitia in vasis summa est, | |
| media vero pars umidior, ut diximus. floris natura aspera, | 92.1 |
| excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, alvum solvit | |
| in vino et aqua, acopis et zme<c>ticis utilis. detrahit et | |
| ex palpebris pilos. ima faecis concutiuntur, ut croci | |
| color redeat. | 5 |
| Praeter haec etiamnum appellatur in salinis salsugo, | |
| ab aliis salsilago, tota liquida, a marina aqua salsiore vi | |
| distans.—Aliud etiamnum liquoris exquisiti genus, | 93.1 |
| quod garum vocavere, intestinis piscium ceterisque, quae | |
| abicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium | |
| sanies. hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Graeci | |
| garon vocabant, capite eius usto suffitu extrahi secundas | 5 |
| monstrantes, nunc e scombro pisce laudatissimum in | 94.1 |
| Carthaginis spartariae cetar<i>is—sociorum id appellatur—, | |
| singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos. | |
| nec liquor ullus paene praeter unguenta maiore in pretio | |
| esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros et Maure- | 5 |
| tania Baeticaeque et<iam> Carteia ex oceano intrant<e>s ca- | |
| piunt, ad nihil aliud utiles. laudantur et Clazomenae garo | |
| Pompeique et Leptis, sicut muria Antipolis ac Thurii, iam | |
| vero et Delmatia.—Vitium huius est allex atque | 95.1 |
| inperfecta nec colata faex. coepit tamen et privatim ex | |
| inutili pisciculo minimoque confici. apuam nostri, aphyen | |
| Graeci vocant, quoniam is pisciculus e pluvia nascatur. | |
| Foroiulienses piscem, ex quo faciunt, lupum appellant. | 5 |
| transiit deinde in luxuriam, creveruntque genera ad in- | |
| finitum, sicuti garum ad colorem mulsi veteris adeoque | |
| suavitatem dilut<u>m, ut bibi possit. aliud vero <est> casti- | |
| moniarum superstitioni etiam sacrisque Iudaeis dicatum, | |
| quod fit e piscibus squama carentibus. sic allex per- | 10 |
| venit ad ostreas, echinos, urticas maris, mullorum io- | |
| cinera, innumerisque generibus ad sapores gulae coepit | |
| sal tabescere. |