| Haec obiter indicata sint desideriis vitae. et ipsa | 31.96.1 |
| tamen non nullius usus in medendo. namque et allece | |
| scabies pecoris sanatur infusa per cutem incisam, et | |
| contra canis morsus draconisve marini prodest, in lin- | |
| teolis autem concerptis inponitur, et garo ambusta recen- | 97.1 |
| tia sanantur, si quis infundat ac non nominet garum. | |
| contra canum quoque morsus prodest maximeque croco- | |
| dili et ulceribus, quae serpunt, aut sordidis. oris quoque | |
| et aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. muria | 5 |
| quoque sive illa salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat, | |
| dysintericis utilis, etiam si nome intestina corripi<a>t, ischia- | |
| dicis, coeliacis veteribus infunditur. fotu quoque apud | |
| mediterraneos aquae marinae vicem pensat. |