| Est ergo folio maxime querno adsimulata, multo pro- | 3.43.1 |
| ceritate amplior quam latitudine, in laevam se flectens | |
| cacumine et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a | |
| medio excursu Cocynthos vocatur, per sinus lunatos duo | |
| cornua emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra. | 5 |
| patet longitudine ab Inalpino fine Praetoriae Augustae per | |
| urbem Capuamque cursu meante Regium oppidum, in | |
| umero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, de- | |
| cies centena et viginti milia passuum, multoque amplior | |
| mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus | 10 |
| degredi videretur. latitudo eius varia est, quadringentorum | 44.1 |
| decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnes- | |
| que Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem | |
| Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare in- | |
| fluentis ad Tiberina ostia CXXXVI, et paulo minus a Castro | 5 |
| Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo | |
| in loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus | |
| a Varo ad Arsiam <³⁰XX>³⁰ XLVIIII p. efficit. abest a circum- | 45.1 |
| datis terris Histria ac Liburnia quibusdam locis centena milia, | |
| ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta, | |
| ut auctor est M. Varro, ab Sardinia centum viginti milia, | |
| ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX, ab Issa L. incedit | 5 |
| per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis | |
| id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primam- | |
| que brumalem. |