| Non est differenda et nitri natura, non mul- | 31.106.1 |
| tum a sale distans et eo diligentius dicenda, quia palam | |
| est medicos, qui de eo scripserunt, ignorasse naturam nec | |
| quemquam Theophrasto diligentius tradidisse. | |
| Exiguum fit apud Medos canescentibus siccitate con- | 5 |
| vallibus, quod vocant halmyraga, minus etiam in Thracia | |
| iuxta Philippos, sordidum terra, quod appellant agrium. | |
| nam quercu cremata numquam multum factitatum est et | 107.1 |
| iam pridem in totum omissum. aquae vero nitrosae | |
| plurimis locis reperiuntur, sed sine viribus densandi. | |
| optimum copiosumque in Clitis Macedoniae, quod vocant | |
| Chalestricum, candidum purumque, proximum sali. lacus | 5 |
| est nitrosus exiliente e medio dulci fonticulo. ibi fit | |
| nitrum circa canis ortum novenis diebus totidemque ces- | |
| sat ac rursus innatat et deinde cessat. quo apparet soli | 108.1 |
| naturam esse, quae gignat, quoniam compertum est nec | |
| soles proficere quicquam, cum cesset, nec imbres. mirum | |
| et illud, scatebra fonticuli semper emicante lacum neque | |
| augeri neque effluere. iis autem diebus, quibus gignitur, | 5 |
| si fuere imbres, salsius nitrum faciunt, aquilones deterius, | |
| quia validius commovent limum. |