| Et hoc quidem nascitur, in Aegypto autem conficitur, | 31.109.1 |
| multo abundantius, sed deterius, nam fuscum lapidosumque | |
| est. fit paene eodem modo quo sal, nisi quod salinis mare | |
| infundunt, Nilum aut<u>m<n>o nitrariis. hae <a>ccedente Nilo | |
| <r>i<g>antur, decedente madent suco nitri XL diebus conti- | 5 |
| nuis, non ut in Macedonia statis. si etiam imbres ad- | |
| fuerunt, minus e flumine addunt, statimque ut densari | |
| coeptum est, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. <h>ic quo- | |
| que olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis. | |
| ipsum autem conditum in acervis durat. mirum in lacu | 110.1 |
| Ascanio et quibusdam circa Chalcida fontibus summas | |
| aquas dulces esse potarique, inferiores nitrosas.—In nitro | |
| optimum quod tenuissimum, et ideo spuma melior, ad | |
| aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras | 5 |
| tincturasque omn<e>s. magnus et vitro usus, qui dicetur | |
| suo loco.—Nitraria<e> Aegypti circa Naucratim et Memphin | 111.1 |
| tantum solebant esse, circa Memphin deteriores. nam et | |
| lapidescit ibi in acervis, multique sunt cumuli ea de causa | |
| saxei. faciunt ex his vasa nec non et frequenter liquatum | |
| cum sulpure coquentes. in carnibus quoque, quas in- | 5 |
| veterari volunt, illo nitro utuntur. sunt ibi nitrariae, in | |
| quibus et rufum exit a colore terrae. |