| Nitri probatio, ut sit tenuissimum et quam maxime | 31.114.1 |
| spongeosum fistulosumque. adulteratur in Aegypto calce, | |
| deprehenditur gustu. sincerum enim statim resolvitur, ad- | |
| ulteratum pungit calce et aspersum reddit odorem vehe- | |
| menter. uritur in testa opertum, ne exultet. alias igni | 5 |
| non exilit nitrum, nihilque gignit aut alit, cum in salinis | |
| herbae gignantur et in mari tot animalia, tantum algae. | |
| sed maiorem esse acrimoniam nitri apparet non hoc tan- | 115.1 |
| tum argumento, sed et illo, quod nitrariae calciamenta | |
| protinus consumunt, alias salubres oculorumque claritati | |
| utiles. in nitrariis non lippiunt; ulcera allata eo celerrime | |
| sanantur, ibi facta tarde. ciet et sudores cum oleo per- | 5 |
| unctis corpusque emollit. in pane salis vice utuntur | |
| C<h>al<e>straeo, ad raphanos Aegyptio; teneriores eos facit, | |
| sed obsonia alba et deteriora, olera viridiora. in medi- | |
| cina autem calfacit, extenuat, mordet, spissat, siccat, ex- | |
| ulcerat, utile <i>is, quae evocanda sint aut discutienda et | 116.1 |
| lenius mordenda atque extenuanda, sicut in papulis pu- | |
| sulisque. quidam in hoc usu accensum vino austero re- | |
| stingunt atque ita trito in balneis utuntur sine oleo. su- | |
| dores nimios inhibet cum iride arida adiecto oleo viridi. | 5 |
| extenuat et cicatrices oculorum et scabritias genarum cum | |
| fico inlitum aut decoctum in passo ad dimidias partes— | |
| item contra argema—, oculorum ungues decoctum in | 117.1 |
| passo cum mali Punici calyce; adiuvat claritatem visus | |
| cum melle inunctum. prodest dentium dolori, ex vino | |
| si cum pipere colluantur; item cum porro decoctum ni- | |
| grescentes dentes, crematum dentifricio, ad colorem re- | 5 |
| ducit. capitis animalia et lendes necat cum Samia terra | |
| inlitum ex oleo. auribus purulentis vino liquatum infun- | |
| ditur, sordes eiusdem partis erodit ex aceto, sonitus et | |
| tinnitus discutit siccum additum. vitiligines albas cum | 118.1 |
| creta Cimolia aequo pondere ex aceto in sole inlitum | |
| emendat. furunculos admixtum resinae extrahit; cum uva | |
| alba passa nucleis eius simul tritis testium inflammationi | |
| occurrit, item eruptionibus pituitae in toto corpore cum | 5 |
| axungia, contraque canis morsus addita et resina inlitis. | |
| cum aceto inlinitur sic et serpentium morsibus; phage- | |
| daenis et ulceribus, quae serpunt aut putrescunt, cum | |
| calce ex aceto. hydropicis cum fico tusum datur inlini- | |
| turque. discutit et tormina, si decoctum bibatur pondere | 119.1 |
| drachmae cum ruta vel aneto vel cumino. reficit lassi- | |
| tudines cum oleo et aceto perunctorum, et contra algores | |
| horroresque prodest manibus pedibusque confricatis cum | |
| oleo. conprimit et pruritus suffusorum felle, maxime cum | 5 |
| aceto ins<till>atum. succurrit et venenis fungorum ex posca | |
| potum aut, si buprestis <h>a<u>sta sit, ex aqua, vomitionesque | |
| evocat. <i>is, qui sanguinem tauri biberint, cum lasere | |
| datur. in facie quoque exulcerationes sanat cum melle | 120.1 |
| et lacte bubulo. ambustis tostum, donec nigrescat, tri- | |
| tumque inlinitur. infunditur v<e>sic<a>e et renium dolori aut | |
| rigori corporum nervorumve doloribus. paralysi in lingua | |
| cum pane inponitur. suspiriosis in tisana sumitur. tus- | 121.1 |
| sim veterem sanat flore mixto galbano, resinae terebin- | |
| thinae pari pondere omnium ita, ut fabae magnitudo de- | |
| voretur. coquitur dilutumque postea cum pice liquida | |
| sorbendum in angina datur. | 5 |
| Flos eius cum oleo cypreo et articulorum doloribus | |
| in sole iucundus est. regium quoque morbum extenuat | |
| in potione vini et inflationes discutit, sanguinis profluvium | |
| e naribus sistit ex ferventi aqua vapore naribus rapto. | |
| porriginem alumine permixto tollit, alarum virus ex aqua | 122.1 |
| cottidiano fotu, ulcera ex pituita nata cera permixtum, | |
| quo genere nervis quoque prodest. coeliacis infunditur. | |
| perungui ante accessiones frigidas nitro et oleo multi | |
| praecepere, sicut adversus lepras, lentigines; podagris in | 5 |
| balneis uti. solia nitri prosunt atrophis, opisthotonis, | |
| tetanis.—Sal nitrum sulpuri concoctum in lapidem | |
| vertitur. |