| Spongearum genera diximus in naturis | 31.123.1 |
| aquatilium marinorum. quidam ita distingunt: alias ex | |
| his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae | |
| et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura; alias femi- | |
| nas maioribus fistulis ac perpetuis; maribus alias duriores, | 5 |
| quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissi- | |
| mis. candidae cura fiunt: e mollissimis recentes per aesta- | |
| tem tinctae salis spuma ad lunam et pruinas sternuntur | |
| inversae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant. | |
| animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui | 124.1 |
| narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, ex- | |
| primentes abundantiam umoris, nec avelli petris posse, | |
| ideo abscidi ac saniem remittere, quin et * * * eas, quae | |
| ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usquam | 5 |
| diutius durare spiritum medici adfirmant. sic et prodesse | |
| corporibus, quia nostro suum misceant, et ideo magis | |
| recentes magisque umidas, sed minus in calida aqua | |
| minusque unctas aut unctis corporibus inpositas et spis- | |
| sas minus adhaerescente<s>. mollissimum genus earum | 125.1 |
| penicilli. oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, | |
| iidem abstergendae lippitudini, utilissime e<x> aqua; tenuis- | |
| simos e<sse> mollissimosque oportet. inponuntur et spon- | |
| geae ipsae epiphoris ex posca et ex aceto calido ad capitis | 5 |
| dolores. de cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt, | |
| veteres non glutinant vulnera. usus earum ad abstergenda, | |
| fovenda, operienda a fotu, dum aliud inponatur. ulcera | 126.1 |
| quoque umida et senilia inpositae siccant. fracturae et | |
| vulnera spongeis utilissime foventur. sanguis rapitur in | |
| secando, ut curatio perspici possit. et ipsae vulnerum | |
| inflammationibus inponuntur nunc siccae, nunc aceto ad- | 5 |
| spersae nunc vino, nunc ex aqua frigida; ex aqua vero | |
| caelesti inpositae secta recentia non patiuntur intumescere. | |
| inponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta labo- | 127.1 |
| rantibus, quae discutienda sit, et <i>is, quae apostemata | |
| vocant, melle decocto perunctis, item articulis alias aceto | |
| salso madidae, alias e posca; si ferveat impetus, ex aqua, | |
| eaedem callo e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto. | 5 |
| in vulnerum curatione et sucidae lanae vicem implent ex | |
| eadem; differentia haec, quod lanae emolliunt, spongeae | |
| coercent rapiuntque vitia ulcerum. circumligantur et hy- | 128.1 |
| dropicis siccae vel ex aqua tepida poscave, utcumque | |
| blandiri opus est operireve aut siccare cutem. inponun- | |
| tur et <i>is morbis, quos vaporari oporteat, ferventi aqua | |
| perfusae expressaeque inter duas tabulas. sic et stomacho | 5 |
| prosunt et in febri contra nimios ardores, sed splenicis | |
| e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud; | |
| inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose ope- | |
| riant. sanguinis profluvium sistunt ex aceto aut frigida, | 129.1 |
| livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius | |
| mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. | |
| ad canum morsus utiliter concisae inponuntur ex aceto | |
| aut frigida aut melle, abunde subinde umectandae. Afri- | 5 |
| canae cinis cum porri sectivi suco sanguinem reicientibus | |
| haustus, al<i>is ex frigida, prodest. idem cinis vel cum oleo | |
| vel cum aceto fronti inlitus tertianas tollit. privatim Afri- | 130.1 |
| canae ex posca tumorem discutit, omnium autem cinis | |
| cum pice crematarum sanguinem sistit vulnerum; aliqui | |
| raras tantum ad hoc cum pice urunt. et oculorum causa | |
| comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum pro- | 5 |
| ficiente eo cinere contra scabritias genarum excrescentes- | |
| que carnes et quicquid opus sit ibi destringere, spissare, | |
| explere. utilius in eo usu lavare cinerem. praestant et | 131.1 |
| strigilium vicem linteorumque adfectis corporibus. et | |
| contra solem apte protegunt capita. medici inscitia ad | |
| duo nomina eas redegere, Africanas, quarum firmius sit | |
| robur, Rhodiacasque ad fovendum molliores. nunc autem | 5 |
| mollissimae circa muros Antiphelli urbis reperiuntur. | |
| Trogus auctor est circa Lyciam penicillos mollissimos | |
| nasci in alto, unde ablatae sint spongeae, Polybius | |
| super aegrum suspensos quietiores facere noctes. | |
| Nunc praevertemur ad marina animalia. | 10 |